Evangelium Secundum Marcum*

Caput 13: Versus 32

Neque filius.In eo enim sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.Ideo absconditi, quia nobis scire non expedit, unde ait:Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Paterposuit in sua potestateAct. 1.. In quo ostendit quod sciat, sed nosse apostolis non expediat, ut semper incerti de adventu judicis, sic quotidie vivant quasi alia die judicandi. Scit ergo filius sibi, sed non nobis, ut semper simus solliciti, unde:videte, vigilate,etc.HILAR.Filius et Spiritus sanctus, quia non sunt a se, de die illa nesciunt a se: Pater autem, quia a se est, scit a se.
(* Traductions européennes)